I 1. Sub del qui militant imperio, eius legem observare iniant et beatae atque infinitae gloriae perfrui bono desiderant, si sine dolo mentis et absque hypocrisi caritatem proximis suis impendunt, ut ab ipso, qui caelorum possidet sceptra et terrarum continet regna, frequentius am- monentur, et gratis dare omnibus peten- tibus, sicut acceperunt ab ipso deo et salvatore nostro, vehementius praestantur. Quam ob rem, o mi frater carissime, postquam divina aspiratione praeditus me compelleres ut ego per pallidines subti- lius tibi indicem mundum, recordari de- bes quod ait in sanctis scripturis domi- nus dicens „ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi, si habes intelligentiam. quis posuit mensuras eius, si nosti, vel quis tetendit super eam li- neam?“ et alibi „altitudinem caeli et la- titudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est?“ sed tantum cum propheta clamemus „quam magnificata sunt opera tua, domine! omnia in sapientia fecisti.“ nam quod apud humanum sensum possi- bile est, multorum philosophorum relegi libros Christo iuvante in quantum valeo: aio tibi, licet in India genitus non sim neque alitus in Scotia neque perambula- verim Mauritaniam simul nec perscrutatus sim Scythiam aut per quadrigines ambu- laverim mundi, attamen intellectuali doc- trina imbui totum mundum diversarum- que gentium habitationes, sicut in eorum libris sub multorum imperatorum tempo- ribus mundus iste descriptus est. sic enim ait quidam philosophorum „Romani tam per sapientiam plurimos amplectentes quam muneribus oblectantes seu armis debellantes totum mundum sibi subditum multis fecerunt temporibus.“ quod et te- statur mihi sanctum Christi dei nostri evangelium dicens „exiit edictum ab Au- gusto Caesare ut describeretur universus orbis.“ sed et doctrina sanctorum apo- stolorum per totum divulgata est mun- dum, quemadmodum scriptum est „in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum.“ nam ut praelibatum est, Christo nos iuvante di- versa subtilius ad narrandum tuae ius- sioni parebo, ni fallor, nisi variae gentes sua prae nimia superbia concupiscentes alienas aut meliores patrias aut fortasse ab aliis nationibus graviter afflictae a propriis cespitibus transmetatae sunt et, ut barbarus mos est, forsitan ut olim no- minatae sunt patriae civitates vel flumina, nuper aliter appellentur. Sed ut ad propositum redeamus: omni- bus sapientibus cognitum est quod uni- versitatis bonus opifex Christus dominus noster omnipotens ex nihilo condidit cun- cta fecitque luminaria magna ad ornamen- tum Olympi, per quae solertissimi viri creatoris iussu momenta et tempora sup- putare possunt. ergo dum sol totam diem per meridianum marginem potentissimi iussu factoris exambulat, unamquamque horam diei verno tempore tanquam ho- rologium ordinem suum per occursum de- signat, possumus arbitrari universarum gentium patrias per magnum circuitum intransmeabilis Oceani litore positas, et Christo nobis auxiliante subtilius desi- gnare. 2. Prima ut hora diei Indorum repe- riuntur prosapiae, quorum post terga ad orientalem plagam tanquam ex latere pro- ximus solus intransmeabilis eremus reia- cet, qui apud humanos gressus nullo modo totus perambulari invenitur. nam ad fron- tem eiusdem Indiae Persae inferiores, id est Parthi, convicinantur, sed et aliae na- tiones eidem Indiae appropinquantes; in- ter quas et Agarenorum transit brevi ere- mum Madian Nabathaei olitana patria. Secunda ut hora diei Persarum est pa- tria, in qua ex Oceano summae partis me- ridianae pertinens maximus sinus Persicus ascribitur. Tertia ut hora diei Araborum quae aromata profert est patria, in qua ex Oceano meridiano pertinens maximus si- nus, qui et mare Rubrum conscribitur, Arabicus esse dicitur. Quarta ut hora diei Aethiopum Auxu- mitanorum Candacissi et Troglodytorum est patria; in qua iuxta deserta et are- nosa loca, quae non longe ab Oceano sita sunt, maximus lacus invenitur Nu- saclis, per quem transit fluvius Nilus. qui Aethiopes plerique dracone vescun- tur, ut testatur psalmigraphus. cuius pa- triae ad frontem, ut ad mare magnum di- camus, grandis eremus, qui et Nitrensis dicitur, reiacet, et postmodum spatiosa Aegyptus et Alexandria famosissima. Quinta ut hora diei Aethiopia Gara- mantium reiacet; in qua patria non longe ab Oceano fluvius qui dicitur Ger dila- tissimus currit. in qua patria sunt montes qui Naubaboni appellantur. in qua Ae- thiopia est lacus qui dicitur Licumedis, simulque lacus qui dicitur Augitta. cuius Garamantium patriae ad frontem, multis prae medio spatiis, id est litus maris magni, Mauritaniae Cyrenensis ponitur patria. 3. Sexta ut hora diei Aethiopia Bibo- blatis ponitur, ubi est lacus qui dicitur Tage. quae patria dum multum existit caumosa, litus Oceani spatiosissimum de- sertum habet, in qua patria sunt montes qui dicuntur Tuliatodi. in qua patria litus Oceani item fluvius Ger turbulentus currit. cuius Biboblatis spatiosissimae patriae ad frontem, immensis prae medio spatiis, ut dicamus litus maris magni, tota Africana ponitur regio et Numidia atque Mauritania Caesariensis. Septima ut hora diei Mauritania ascri- bitur Perosis vel patria salinarum. in qua patria iterum maxima caumata esse videntur; in qua maximum deserti spa- tium est et montes qui dicuntur Litri. post terga patriae procul infra Oceanum tres magnae insulae inveniuntur. cuius a fronte patriae, multa prae medio spatia, id est litus maris magni, Mauritania ascri- bitur Tingitana, quae confinalis existit supra scriptae Mauritaniae Caesariensis. Octava ut hora diei Mauritania dicitur Egel. in qua patria iuxta sinum Oceani sunt montes et ardere ascribuntur. in qua patria litus ipsius Oceani sunt mon- tes qui appellantur Bracae. cuius pa- triae ad frontem per multorum miliario- rum spatia, id est litus maris magni, Mau- ritania quae dicitur Gaditana ponitur; quae Gaditana barbaro modo Abrida di- citur. quae litus maris magni confinalis existit praelatae Mauritaniae Tingitanae. in qua Gaditana patria gens Wandalo- rum a Belisario devicta in Africain fugit et nunquam comparuit. cuius Gaditanae patriae proximum fretum Septemgaditanus esse scribitur. Nona ut hora diei Spanorum famo- sissima est patria. Decima ut hora diei Galletiae vel Spa- niae Vasconum est patria; quae Galletia ex praedicta Spania pertinet. Undecima ut hora diei Vasconum est patria, quae antiquitus Aquitania dice- batur. Duodecima ut hora diei Britonum est patria; cuius post terga infra Oceanum, ubi longius est duorum dierum cum suis noctibus prospere navigantibus iter, magna insula Brittania reiacet, quam Graecorum philosophi quasi micosmin appellant. et trans ipsam Brittaniam trecentis miliariis spatiis, ubi longius, Scotorum insula in- venitur, quae et Ybernia conscribitur. nam iam ultra illam, ut ad occidentalem dicamus plagam, mulo modo ab homini- bus terra invenitur. 4. Itaque per totas duodecim quas si- gnavimus horas diei patrias iussu dei qui producit ventos de thesauris suis fiant venti sex. si quis vero dicere voluerit quod inerudito more arbitratum est per singulas horas diei patriae, quia, quam- vis in prima hora diei sol quasi super Indorum stare supputetur patria, attamen in eadem prima hora diei in totum re- spicit mundum: ad quae respondemus quia verum est quod, quando in prima hora diei sol quasi super Indorum respi- cere supputatur patriam, per universum nitescit mundum, non solum in prima hora sed et per totas duodecim horas diei; sed et quando in duodecima hora diei sol quasi super Scotorum aestimatur esse patria, et trans ipsam Scotiam et trans extremam Indiam et in totum per quadrigines mundi, sicque, quanto Deus scit, trans totum orbem sol quod respi- ciat credendum est. sed ut diximus ar- bitrandum est in quo loco quasi sol stet, sicut in divina scriptura continetur „tunc locutus est Iosue Nave domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filio- rum Israël; dixit coram eis: sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra val- lem Achilon.“ o solertissimi viri, nonne tandem, quando sol contra locum Ga- baonitarum stetit, non respiciebat in toto mundo? et si talis dei famulus ut sol a nominate loco nec moveri arbitratus est, quid prohibet per singulas horas diei ar- bitrare quod quasi super diversas, ut di- ctum est, respiciendum supputetur pa- trias? et si per horologium, quod in me- tallo designatur modicum, totam diem per horarum supputationes diligentius discer- nimus, quanto magis prudentes viri totum ut ros herophormum arbitrantes mundum possunt subtilius quae ponuntur patriae in universo mundo circa Oceani limbum per totas horas, ut dictum est, supputare. 5. Et si forsitan ex contentionariis quispiam ingerere voluerit, asserens quo- modo credendum quod prima hora diei sol statim in Indorum respiciat patriam, maxime cum dictum est quia intransmea- bilis eremus post terga eiusdem Indiae extendatur, et proinde arbitrandum est quia prae valida longinquitate praedictae eremi sol moras usque in Indiam venien- dum facit, cum omnibus palam est quod ultra fines terrarum oritur vel ponitur sol: ad quos dicimus quomodo verbi gratia stat homo in Scotia, ubi iam terra ultra nullo modo invenitur apud humanos ocu- los, ei comparet quod certissime duode- cim horas diei expleat et propinquus sol collocetur; et si inerudito more pergens itinere hic investigator finem occasus solis exquisierit, nequaquam invenire putet, quia tantummodo creatori omnium co- gnitum est; pari modo et orientalem pla- gam arbitrandum est, quia ex latere orien- tali, quamvis dictum sit quod post terga eidem Indiae intransmeabilis existat ere- mus, sicuti et in Scotia duodecima hora diei explicita supputatur, quia, ut dixi- mus, post terga Britaniae adiacet, quam- vis post eandem Scotiam ab humanis obtu- tibus infinitus Oceanus esse dignoscitur. nam plerique sancti patres et nonnulli hu- ius mundi philosophi scripserunt quod Transindorum vel Britonum regionibus oritur vel ponitur sol. quod testatur mihi sanctus Basilius Caesariae Cappadociae episcopus in suo Exameron, sed et san- ctus Ysidorus Ispalensis. nam Liginius et Cathon atque Iamblichus huius mundi philosophi in suis expositionibus decre- verunt quod verno tempore Transindorum vel Britonum regionibus oritur vel po- nitur sol. 6. Et si forsitan aliquis nostram ex- positionem renuens cosmographie credi- derit, qui cunctam quasi Orientis plagam descripserunt et etiam Oceanum vel iuxta limbum eius sita loca et regiones quasi minutius nominatim designaverunt, quod omnibus Christianis dicere illicitum est, quia, ut plerique philosophi decreverunt, nulli homini permissum est post terga Indiae, quae dicitur Dimirice Evila, Ocea- num reperire; quod et credimus, quia cer- tissime ita veritas esse probatur: nam sicut praemisimus, si aliquis eisdem cos- mographis magis quam nostrae exposi- tioni crediderit, quod tantus Oriens ab hominibus Oceano circumseptus peram- buletur et nominatim describatur: ad quos dicimus, ergo ubi est ille immortalitatis suavissimus paradisus, qui in sancta scri- ptura ad Orientem esse describitur, in quo noster protoplastus ab angue suasus pessimo factoris iussum spernens renuit vitam exulque effectue necet meruit pro- prio arbitrio? Quam ob rem nos credimus quod trans Indorum Dimiricam Evilat patriara in- transmeabilem ab hominum itinere ad orientalem plagam ipse paradisus esse ostenditur, sicut hic testatur mihi san- ctus Athanasius Alexandriae episcopus ab Antiocho exquisitus praeside dicens „testificatur mihi sancta scriptura dicens quod plantavit deus paradisum in Eden ad Orientera: docet enim nos quia in ex- trema Orientis totius terrae est paradisus. quam ob rem aiunt quidam disertissimi historiographi quoniam propterea cuncta ambrosiifera gignuntur sicut proxima pa- radisi existit provincia. et quemadmo- dum palmae masculi proxime vicinantes feminas palmas per aspirationem vento- rum fructificare faciunt, ita videlicet ex paradiso ventorum flatibus flagrans aspi- ratio vicinantium sibi locorum arbores aromata gignere facit.“ Taleque testimonium quod ipse existit fluvius. nos quippe dicimus quod omnia flumina ex terra in mare sua effundunt fluenta: nam nullo modo de mari in ter- ram ab humains obtutibus procedere vi- dentur, excepto reumaticam accessam. quod omnibus palam est. sed illis re- sponditur quomodo legimus de fonte Are- thusa. illud vero quod in sacra scriptura insertum est et eius similia, quod ex alio fonte de alia insula mare per medium aqua cursum dat, quod multis modis pro- batum est, et quia omni modo hoc ab omnipotenti potest fieri domino, quod omnia flumina intrant in mare et mare non redundat, in locum unde exeunt flu- mina revertuntur ut iterum fluant, pro certo verum est: sed nullo modo ab hu- manis videtur obtutibus. 7. Et si aliquis ignoranter dixerit quia ille homo forsitan, qui usque in extre- mum Orientis Oceanum ambulavit, illum nobilissimum invenit paradisum suisque pedibus perambulavit, sed fortasse dei iussu ab oculis eius absconsum est ipse locus quo existeret paradisus, et nisi ar- bitrabatur eum esse velut unum de aliis locis (nam ipse erat certissime paradisus): et ad quem respondemus, hoc etiam si in humana mente assederit, velut unam de iniquis cogitationibus esse decernimus, quod corruptibilis missus fuerat homo aut sponte perambulans suis corporali- bus oculis potuisset vel modo possit nobilissimum videre paradisum aut pol- lutis terram sanctam perambulare pedi- bus. plurimi enim quasi cosmographi sub paganorum tempore, ante quam gens Ro- manorum potestatem dominandi accepis- set saeculum, non dicimus quod totum mundum, nam orientalem, ante quam Chri- sti dei nostri de incorrupto virginis utero corporalis fuisset praesentia, ante, orien- talem plagam descripserunt ut dictum est. et ubi fuit ille gladius versatilis, qui dei iussu usque ad incarnationem eius adventum custodiebat paradisum, quando homo corruptibilis carnaliter po- tuit in ipsum ingredi paradisum? nos non dicimus quod iustorum, quorum deus iu- bet, animae non ingrediantur in paradi- sum, sicut credimus illius latronis fide- lissimi, ad quern ait Christus deus noster omnipotens, qui tantummodo carne cru- cifixus est, hodie mecum eris in para- diso; sed dicimus quia, si ex peccatis anima peccatoris omnimodo ingredi pro- hibetur in paradisum, quanto magis au- tem a terreno missi domino aut sponte homo peccator corporaliter ambulans dei iussu ipsum ingredi prohibeatur in pa- radisum. 8. Legimus etenim illum magnum re- gem Macedonum Alexandrum, dum per Transindorum patriam eremum diebus perambulasset plurimis, non solum a Stoi- cis ex Indorum genere hominibus sed et a daemonibus, qui etiam nolentes pro- ferre veritatem ut assolent, accepit re- sponsum isdem Alexander quod infinita apud humanos gressus illa existeret ere- mus, et ideo quasi ad propria remean- dum ipse regrediebatur Alexander, sed et in eodem libro Alexandri, dum de Macedonia propria movit patria Darium- que regem Persarum occidit, deinde Po- rum regem interfecit Indorum, nullo modo invenitur quod Alexander mare transisset et sic usque in eremum quae est trans to- tam Indiam perambulasset, sed magis tam ipse Alexander quamque eius infinitus exercitus equites pedestres cum vectis gladiis in illis ambulasse describuntur partibus. itaque alii fallaces pseudocos- mographi praefata flumina, id est Tigrin et Euphraten, ex montibus Armeniae pro- cessuros historicaverunt. sed et hoc absit quod veritas sit. non ergo in Armenio- rum terra ille suavissimus paradisus esse ostenditur. et quomodo in Oriente pa- radisus esse adscribitur, si in Armenia esse putatur? qui Persae Parthi a super ipsam ponuntur Armeniam, quae Arme- niorum terra infertilis esse adscribitur. immo magis prae omnibus orientalibus regionibus frigida esse clarificatur, et plus montuosa magis quam plana asseritur. et ubi est locus epulationis ac omni odore suavitatis plenus, sicuti oportet credere quod suavissimus existat paradisus? nos videlicet credimus, sicut sancta scriptura continet, quod ex fluvio qui de paradiso egreditur quatuor flumina, id est Greon Phison Tigris et Euphrates, procedunt per onmia. et plerique gentiles philo- sophi in suis expositionibus decreverunt quod de duobus fluminibus de Transin- dorum patria eremo, de loco investiga- bili, per diversas procedunt patrias, qui ipsi Tigris et Euphrates invisibiliter dis- cerpentes hinc inde terram per immensa miliariorum spatia iuxta Armeniae montes manifestantur; qui postmodum implentes copiosam terram Assyriorum, Mesopota- miam luce clarius designant, quamobrem nullus tali expositioni discredat et aliis credat, quod in extremo Oriente, id est post terga intransmeabilis eremi Indiae Dimericae Evilat, Oceanus apud homines inveniatur, atque de meridiano Oceano mare procedat in septentrionalem, divi- dens terram, et mundi dietam designet, vel quod ex Armeniis montibus, quod absit, Tigris et Euphrates exurgat, sed magis magisque quod contra sanctam scripturam apparet totis suis cum nisibus renuat et immaculatam fidem Christianorum alacri animo diebus vitae suae amplectatur, ut ab aeterna dampnatione ereptus caelorum gaudiis perfrui mereatur. 9. His etenim expletis altercationibus quia opportunum est unde res exigit ut loquamur et nostrum propositum explea- mus septentrionalemque diligentius pla- gam in quo valeamus Christo iuvante enarrare non obmittamus, sicut philoso- phorum coetus inter reliquos suos ser- mones determinat quod sol sub profun- ditate Oceani arctoam partem noctu exam- bulat habentes quasi testimonium sanctae scripturae, quae dixit quod „sol egressus est super terram et Loth ingressus est Segor,“ et alibi „oritur sol et occidit sol et in locum suum ducitur, oriens ipse vadit ad austrum et girat ad aquilonem,“ et proponunt quia si aliquis voluerit di- cere quod non dicit sancta scriptura cla- rius quia sub profunditate Oceani vadit sol spatium per nocturnum: ad quos re- spondemus quomodo dictum est quia sol egressus est locis. nam non potuisset sancta scriptura dicere, respexit super terram, si altitudinis non fuisset sermo. nam si dixisset, sol egressus est super terram, significaret quod de profundo sol procedat in superioribus. nam sancta scriptura de hoc capitulo ita proponit. sed et testare sibi de hoc ipso nonnullos mundanos philosophes, inter quos Ligi- nium et Ptolemaeum regem Aegyptiorum ex stirpe Macedonum arctoae partis de- scriptorem, asserunt. sed et Rigilinus, ut dicunt, philosophus ita decrevit. O creatoris inclita et valida potentia, sat mira cuncta quae gessit archana providentia. cuius iussu lux oritur: desistunt statim tenebrae: occumbit Titan: protenus assistunt terrae sedule, nocteque sol igniformus partem arctoam ambulat zozaico itinere ac per immensos latices. Sed o mirandus artifex, qui fecit ut igniformus, cum is sit ortus nimphibus, nunquam exurat latices; a nimphis nee extinguitur, ut, foret ignis, assolet, inlaesus ut permaneat, utique in servitio isdem currens igniformus iussum factoris peragat. remeans unde oritur rursus refulget sedule. Nam alii philosophi et prudentes viri dixerunt quod in arctoam partem infra Oceani mare innumerabili spatio atque investigabili itinere dei iussu maximi sunt montes, post quos, quando sol occasum accipit, totam perambulat noctem, usque dum rediens secundum suum tempus mane post ipsos montes iterum hominibus ap- paret, et proinde quotiens luna ex radio solis suo tempore eclipsin patitur. 10. Sed et alii philosophi, qui, ut su- pra diximus, eum quasi sub profunditate Oceani ambulaturum dixerunt, dum mul- tas altercationes, in suis proposuissent opusculis, et hoc ipsum altercaverunt, dicentes quod vel si alii dicunt quia infra Oceanum innumerabili spatio itineris sint montes post quos sol vadat et cetera, hoc nullo modo veritas est, quia Oceanus to- turn circuiens mundum, finis eius ulterius dei iussu nullo modo invenitur. et quis vidit suis oculis illos montes? ubi in sancta scriptura esse leguntur? ad quos obvian- tes illi philosophi et prudentes viri re- spondent, et nos ita dicimus, quod Oceani ulterius apud homines. finis non invenitur; sed dicimus quia sunt montes creatori cogniti, apud homines inreperti, sublimes atque investigabiles, post quos, ut fati sumus, sol gradiens iterum refulget ho- minibus, nam si quis ex vobis suis vidit oculis quod sol sub profunditate peram- bulet et reliqua, aut ubi hoc in scriptura insertum invenistis quodammodo? ad quos iterum obviantes illi alii philosophi dicunt, nos nostris oculis nunquam vidimus, quia nec permittitur a deo humanis videre ob- tutibus: nam in scriptura legimus quod supra diximus quia „sol egressus est super terram et Loth ingressus est Segor.“ igi- tur interrogamus vestram solertiam ut, quid aquae maxime puteorum hyemali tempore sunt calidae? et aestivo tempore noctes minores existunt et sol moras facit per aquas ambulando, ideo calescunt, et hyemali tempore maiores dum existunt noctes celerius sol super aquas transiens eas calefacere non occurrit. quapropter dicitur quod sol sub profunditate aqua- rum dei iussu nocte gradiatur. ego de- nique relinquens aliquas has altercationes dico quod certissime non bene solvo Sa- lomonem: venit partem aquilonem, nocte ambulat: nam quomodo et qualiter, tan- tummodo deo nostro est cognitum. Sed ut ad prepositum redeamus, ut dictum est, per nocturnos occursus solis Christo nobis auxiliante possumus arbi- trari quomodo litus per latum Oceanum arctoae regiones ponuntur. 11. Prima ut hora noctis Germanorum est patria, quae modo a Francis domina- tur, ut superais dictum est, cuius post terga infra Oceanum praedicta insula Bri- tania, dum nimis est latissima, invenitur. Secunda ut hora noctis ex parte ipsa Germania vel Frixonum Dorostates est patria, cuius post terga infra Oceanum insulae inveniuntur. Tertia ut hora noctis Saxonum est pa- tria, cuius post terga infra Oceanum in- sulae inveniuntur. Quarta ut hora noctis Northomanorum est patria, quae et Dania ab antiquis di- citur. cuius ad frontem Alpes vel patria Albis: Maurungani certissime antiquitus dicebatur. in qua Albis patria per multos annos Francorum linea remorata est. et ad frontem eiusdem Albis Datia minor dicitur, et dehinc super ex latere magna et spatiosa Datia dicitur: quae modo Gi- pidia ascribuntur; in qua nunc Unorum gens habitare dinoscitur. posthinc Illy- ricus usque ad provinciam Dalmatiae per- tinget. Quinta ut hora noctis Scirdifrinorum vel Rerefenorum est patria. 12. Sexta ut hora noctis Scytharum est patria, unde Sclavinorum exorta est prosapia; sed et Vites et Chimabes ex illis egressi sunt. cuius post terga Ocea- num non invenimus navigari. Septima ut hora noctis Sarmatum est patria; ex qua patria gens Carporum, quae fuit ex praedicta, in bello egressa est. cuius post terga Oceanus innavi- gabilis est. Octava ut hora noctis Roxolanorum est patria, cuius post terga inter Ocea- num procul magna insula antiqua Scythia reperitur. quam insulam plerique philo- sophi historiographi conlaudant; quam et Iordanus sapientissimus cosmographus Scanzan appellat. ex qua insula pariter- que gentes occidentales egressae sunt: nam Gotthos et Danos, imo simul Ge- pidas, ex ea antiquitus exisse legimus. Nona ut hora noctis Amazonum est quae ab antiquis dicitur patria, postquam eas de montibus Caucasiis venisse legimus. cuius post terga ad frontem spatiosa an- tiqua Dardania ponitur, et desuper ut di- camus ex latere paludes maximae inve- niuntur, quae et Maeotides appellantur, et sicut alii historiographi enarrant, per multorum miliarium spatia aliqua pars praelatae ab hominibus perambulari potest. Decima ut hora noctis grandis eremus et nimis spatiosa invenitur, cuius a fronte vel ex latere gens Gazorum adscribitur, quae eremosa et antiqua dicitur Scythia. Undecima ut hora noctis Caspium por- tae vel vicus extremus Taurus sit, qui Caucasus unus et iterum intransmeabilis eremus esse conscribitur. Duodecima ut hora noctis antiqua Al- bania sed et Hyrcanorum Yssoon simul- que Parthorum est patria, quae cum ante dictis Indis Bactrianorum ut spatiosissima confinalis esse dinoscitur. 13. Itaque per totas duodecim quas designavimus horas noctis patrias iussu dei qui producit ventos de thesauris suis fiant venti sex. inde et si obstans liti- gator dixerit quomodo et qualiter una hora per unam gentem supputatum est universae diei quamque noctis, dum est gens quae iuxta ipsum residet Oceanum, quae tenet litus ipsum Oceanum per multo- gento milia, maxime dum aliae gentes re- iacent per longum litus Oceani amplissime, aliae vero reiacent ex transverso, aliae pro- pe, aliae longe ab Oceano residentes tan- tummodo mucronem suum usque ad Ocea- num expergunt: ad quem Christo iuvante respondemus quia verum est, sed recordare, o amice, quod praediximus de mutatione gentium sibi, quod pene tres horas deti- net, et iterum invenies nunc tres vel qua- tuor gentes prae metu aliarum in unum coartatas, quae neque unius horae spa- tium detinent; unde nos ita et alias de- cernimus, tanquam in Aethiopum gen- tem aliquantae horae supputatae sunt, et aliarum gentium liquidais habitationes ediscere possumus. sed si legeris, Odo- care, bellum quod gessit Traianus Ro- manorum imperator, quando litus totum arctoum Oceanum ambulavit, quando et Dacorum regem devicit, mirifice ibidem invenios quomodo mirabantur Romanorum sapientissimi arbitrantes detinere terram aequaliter. 14. Et si aliquis proposuerit dicens, non rite sed magis ignoranter per hora- rum noctis septentrionalis plagae circum limbum Oceani positae patriae supputatae sunt, dum quandoque horologium non est et fortasse, ut adsolet, nox caliginosa exi- stens millo modo valet homo noctis sup- putando intueri horas, per quas, ut di- ctum est, cognoscere possit praefatas pa- trias: quibus respondendum est quomodo ergo in sanctis scripturis insertum est quod „factum est noctis medium, per- cussit dominus omnem primogenitum in terra Aegypti;“ et psalmographus David ait „media nocte surgebam ad confiten- dum tibi super iudicia iustitiae tuae;“ et in Iudith continetur ita „induxerunt illam servi Olofernis in tabernaculum et dormivit usque ad mediam noctem.“ sed et auctor vitae Christus dei filius deus noster omnipotens in parabolis suum per eloquium ait „media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei.“ nam et in Actibus apostolorum continetur „media nocte Paulus“ quoque „et Silas adorantes laudabant dominum“ et reli- qua. et si aliquis dixerit quia non rece- perit in sancta scriptura sexta vel qua- libet hora una ex duodecim horarum noctis supputatio nisi tantummodo media nocte ut praefatum est asseritur: ad quem re- spondemus, quomodo possumus mediam cognoscere noctem, nisi quemadmodum per sextam horam determinavit? ita et sapientissimi viri prudenti arbitrio media nox vel sexta hora bene aestimatur, et si sexta hora sicuti facimus media nocte determinat, ergo possumus superius a prima hora usque ad sextam pertingere; dehinc inferais a sexta usque ad duode- cimam horam noctis supputandum explet. nam ut clarius loquamur, inveni in sancta scriptura nominatim tertiam horam noctis manifeste, sicut in Actibus apostolorum scriptum est „vocatis tribunus duobus de centurionibus dixit illis, praeparate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equi- tes septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis et iumentum praeparate et imponentes Paulum salvum perducite ad Felicem praesidem.“ 15. Sed et si capacitate huius rei in- dagatoris plura inquirendum sensus va- gaverit, et per horarum noctis supputan- dum patrias testimonium ut adipisci no- luerit idiotico more, dicimus vel patriam assimilare debeat, id est, quas in prima diei patrias esse designavimus, et tunc ad frontem eiusdem patriae septentrio- nalis plagae patrias, quas in duodecima hora noctis esse supputavimus, aestimet quo maneret; et sie posthinc cunctas horas diei horarum noctis per designatas assimilet patrias, et postmodum Christo nobis auxiliante expositionem, quam supra vel inferius designavimus, veracem esse reperiet. nam et si aliquis ex conten- tionariis dicere voluerit quod quasi totius noctis horarum supputatio per tantum- modo Europam nominata est, et in fluo- sas maritimas inundationes inciderit, vo- lens dicere quod tam magna nobis dicta sit Europa, id est portio Iafet, quemad- modum utriusque fratris, id est Sem Cham, et quod in sola Europa tota nox supputata est, sicut in portione duorum fratrum to- tus supputatus est dies: nullus etenim hoc arbitretur, quia quando verno ut supra di- ctum est tempore per supputationem ho- rarum singulas designavimus patrias, ma- xime partem Europae sol transiens col- locatur, quamquam mediante verno tem- pore nox minor die demonstratur. 16. Nam et ipsa Europa angustior quam Africa esse dinoscitur, quanto ma- gis praedicta Asia angustissima esse pro- batur, et dum est ipsa Europa arta in loco protenditur. et si hoc inquisitor le- ctionis distulerit, vel prudenter ambulan- tes viros interroget, quemadmodum dici- mus: praefata enim Europa nullo modo alibi amplius dilatatur a mari magno us- que ad Oceanum nisi ad patrias Dalma- tiae, quae ponitur ut diximus super mare magnum, quae patria Dalmatia, quamvis in medio sint diversae patriae, attamen recto itinere respicit ad Daniam, quae ut diximus iuxta Oceani litus ponitur. Asia vero amplissime dilatatur a pro- vincia Bithynia patria ut diximus; ponitur super mare magnum id est angustum quod exit de mari magno Pontico in Propon- tida. Aethiopia autem ponitur circa Oceani litus. quae Bithynia, vel si me- dio propositis multis milibus spatiis, ta- men recto itinere ad Arabiam respicit. et vel a sapiente viatore doctus, o inqui- sitor, crede quod quanto magis est di- latissima Asia quam supra scripta Eu- ropa, et tunc animadverte quod a nobis Christo auxiliante universae patriae ve- raciter designatae sunt. 17. Nos denique volumus Christo no- bis auxiliante plurimas civitates vel flu- mina tam circa litus quatuor principales colfos maris designare, id est Primum colfum orientalem, qui remi- gatur itixta litus maris ab Alexandria et Tyro et Sidone usque Laodicia, ubi flu- vius Orientis qui venit de Syria per ci- vitatem Arethusam in mare ingreditur, girans ipse orientalem colfum usque ad Ephesum. Secundum colfum Ponticum, qui re- migatur iuxta litus maris ab Iero et Chal- daeorum terra usque ad Lazorum patriam, revolvitur autem ab Asilia, Avasgia, Pha- nugoria usque Vosporum vel Chersona et usque introitum Danubii fluminis in mare. Tertius colfus est occidentalis, qui re- migatur iuxta litus maris a loco qui di- citur Diana, qui est sub Durachium, per Dalmatias, Istriam et Venetias. revolvi- tur Esperius colfus ab Altino et Ravenna per fines Pentapoleos Spoletaneorum et Beneventanorum usque Veretum, qui est super Ydranta. Quartus colfus Galliens, qui inchoatur a civitate Regio et remigatur iuxta litus maris spatiosissimae nobilisque Italiae, circuiens a Marsilia Septimaniae per to- tam Ispaniam usque ad fretum quod su- pra diximus Septemgaditanum. 18. Et a supremo ut dicamus totas patrias et plurimas earum civitates seu diversa flumina, quae per spatiosissimum mundum ponuntur, volumus designare; sed et insulas et cherronisos, Cycladas et Sporadas seu Dorcadas per mundum positas volumus indicare. Potuissemus etenim Christo nobis iu- vante subtilius dicere totius mundi portus et promuntoria atque inter ipsas urbes miliaria, vel quomodo cunctae patriae aut qualiter ponuntur mirifice depingendo de- signare, sed ideo, tanquam lectionem nostram cosmographiae exactionem fa- cientes, omnes designationes vel quae plura fuerunt polylogiam fugientes taci- turnitati commendavimus. praelatas vero patrias earumque plurimas civitates seu flumina, ut promisimus, indicare volumus. nullus tamen aestimet quod diversas no- minatim modo gentes enarremus, sed ut diximus patrias sitas in Asia quae sin- gillatim nominatae sunt in portione Sem filii Noë.